Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.16.6 Cic. Fam. 9.16.10 (English) >>Cic. Fam. 9.17.1

9.16.8 nec tamen eas cenas quaero, ut magnae reliquiae fiant ; quod erit, magnificum sit et lautum. memini te mihi Phameae cenam narrare. Temperius' fiat, cetera eodem modo. quod si perseveras me ad matris tuae cenam revocare, feram id quoque ; volo enim videre animum qui mihi audeat ista, quae scribis, apponere aut etiam polypum miniati Iovis similem. mihi crede, non audebis ; ante meum adventum fama ad te de mea nova lautitia veniet ; eam tu extimesces. neque est quod in promulside spei ponas aliquid ; quam totam sustuli ; solebam enim antea debilitari oleis et lucanicis tuis. 9.16.9 sed quid haec loquimur? liceat modo isto venire. tu vero (volo enim abstergere animi tui metum) ad tyrotarichum antiquum redi. ego tibi unum sumptum adferam, quod balneum calfacias oportebit ; cetera more nostro. superiora illa lusimus. 9.16.10 de villa Seliciana et curasti diligenter et scripsisti facetissime ; itaque puto me praetermissurum ; salis enim satis est, sannionum parum.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 9.16.6 Cic. Fam. 9.16.10 (English) >>Cic. Fam. 9.17.1

Powered by PhiloLogic